Quænam de Procreatione Liberorum Tractanda Sint
Nequaquam ergo credendum est, hyænam unquam mutare naturam: idem enim animal non habet simul ambo pudenda maris et feminæ, sicut nonnulli existimarunt, qui prodigiose hermaphroditos finxerunt, et inter marem et feminam, hanc masculo-feminam naturam innovarunt. Valde autem falluntur, ut qui non animadverterint, quam sit filiorum amans omnium mater et genetrix Natura: quoniam enim hoc animal, hyæna inquam, est salacissimum, sub cauda ante excrementi meatum, adnatum est ei quoddam carneum tuberculum, feminino pudendo figura persimile.
Nullum autem meatum habet hæc figura carnis, qui in utilem aliquam desinat partem, vel in matricem inquam, vel in rectum intestinum: tantum habet magnam concavitatem, quæ inanem excipiat libidinem, quando aversi fuerint meatus, qui in concipiendo fetu occupati sunt. Hoc ipsum autem et masculo et feminæ hyænæ adnatum est, quod sit insigniter pathica: masculus enim vicissim et agit, et patitur: unde etiam rarissime inveniri potest hyæna femina: non enim frequenter concipit hoc animal, cum in eis largiter redundet ea, quæ præter naturam est, satio.
Hac etiam ratione mihi videtur Plato in Phœdro, amorem puerorum repellens, eum appellate bestiam, quod frenum mordentes, qui se voluptatibus dedunt, libidinosi, quadrupedum cœunt more, et filios seminare conantur. Impios “autem tradidit Deus,” ut air Apostolus, “in perturbationes ignominiæ: nam et feminæeorum mutaverunt naturalem usum in eum, qui est procter naturam: similiter autem et masculi eorum, relicto usu naturali, exarserunt in desiderio sui inter se invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in se recipientes.”
At vero ne libidinosissimis quidem animantibus concessit natura in excrementi meatum semen immittere: urina enim in vesicam excernitur, humefactum alimentum in ventrum, lacryma vero in oculum, sanguis in venas, sordes in aures, mucus in hares defertur: fini autem recti intestini, sedes cohæret, per quam excrementa exponuntur. Sola ergo varia in hyænis natura, superfluo coitui superfluam hanc partem excogitavit, et ideo est etiam aliquantisper concavum, ut prurientibus partibus inserviat, exinde autem excæcatur concavitas: non fuit emm res fabricata ad generationem.
Hinc nobis manifestum atque adeo in confesso est, vitandos esse cum masculis concubitus, et infrugiferas sationes, et Venerem præposteram, et quæ natura coalescere non possunt, androgynorum conjunctiones, ipsam naturam sequentibus, quæ id per partium prohibet constitutionem, ut quæ masculum non ad semen suscipiendum, sed ad id effundendum fecerit. Jeremias autem, hoc est, per ipsum loquens Spiritus, quando dicit: “Spelunca hyænæ facta est domus mea,” id quod ex mortuis constabat corporibus detestans alimentum, sapienti allegoria reprehendit cultum simulacrorum: vere enim oportet ab idolis esse puram domum Dei viventis.
Rursus Moyses lepore quoque vesci prohibet. Omni enim tempore coit lepus, et salit, assidente femina, earn a tergo aggrediens: est enim ex iis, quæ retro insiliunt. Concipit autem singulis mensibus, et superfetat; init autem, et parit; postquam autem peperit, statim a quovis initur lepore (neque enim uno contenta est matrimonio) et rursus concipit, adhuc lactans: habet enim matricem, cui sunt duo sinus, et non unus solus matricis vacuus sinus, est ei sufficiens sedes ad receptaculure coitus (quidquid enim est vacuum, desiderat repleri); verum accidit, ut cure uterum gerunt, altera pars matricis desiderio teneatur et libidine furiat; quocirca fiunt eis superfetationes.
A vehementibus ergo appetitionibus, mutuisque congressionibus, et cure prægnantibus feminis conjunctionibus, alternisque initibus, puerorumque stupris, adulteriis et libidine abstinere, hujus nos ænigmatis adhortata est prohibitio. Idcirco aperte, et non per renigmata Moyses prohibuit, “Non fornicaberis; non mœchaberis; pueris stuprum non inferes,” inquiens. Logi itaque præscriptum totis viribus observandum, neque quidquam contra leges ullo modo faciendum est, neque mandata sunt infirmanda.
Malæenim. cupiditati nomen est ὕβρις, “petulantia;” et equum cupiditatis, “petulantem” vocavit Plato, cure legissit, “Facti estis mihi equi furentes in feminas.” Libidines autem supplicium notum nobis facient illi, qui Sodomam accesserunt, angeli. Li eos, qui probro illos afficere voluerunt, una cum ipsa civitate combusserunt, evidenti hoc indicio ignem, qui est fructus libidinis, describentes. Quæenim veteribus acciderunt, sicut ante diximus, ad nos admonendos scripta sunt, ne eisdem teneamur vitiis, et caveamus, ne in pœnas similes incidamus.
Oportet autem filios existimare, pueros; uxores autem alienas intueri tanquam proprias filias: voluptates quippe continere, ventrique et iis quæ sunt infra ventrem, dominari, est maximi imperii. Si enim ne digitum quidem temere movere permittit sapienti ratio, ut confitentur Stoici, quomodo non multo magis iis, qui sapientiam persequuntur, in eam, qua coitur, particulam dominatus est obtinendus? Atque hac quidem de causa videtur esse nominatum pudendum, quod hac corporis parte magis, quam qualibet alia, cum pudore utendum sit; natura enim sicut alimentis, ita etiam legitimis nuptiis, quantum convenit, utile est, et decet, nobis uti permisit: permisit autem appetere liberorum procreationem.
Quicumque autem, quod modum excedit, persequuntur, labuntur in eo quod est secundum naturam, per congressus, qui sunt præter leges, seipsos lædentes. Ante omnia enim recte habet, ut nunquam cure adolescentibus perinde ac cum feminis, Veneris utamur consuetudine. Et ideo “non esse in petris et lapidibus seminandum” dicit, qui a Moyse factus est philosophus, “quoniam nunquam actis radicibus genitalem sit semen naturam suscepturum.” Logos itaque per Moysen appertissime præcepit: “Et cure masculo non dormies feminino concubitu: est enim abominatio.” Accedit his, quod “ab omni quoque arvo feminino esse abstinendum” præterquam a proprio, ex divinis Scripturis colligens præclarus Plato consuluit lege illinc accepta: “Et uxori proximi tui non dabis concubitum seminis, ut polluaris apud ipsam. Irrita autem sunt et adulterina concubinarum semina.
Ne semina, ubi non vis tibi nasci quod seminatum est. Neque ullam omnino tange mulierem, præterquam tuam ipsius uxorem,” ex qua sola tibi licet carnis voluptates percipere ad suscipiendam legitimam successionem. Hæc enim Logo sola sunt legitima. Eis quidem certe, qui divini muneris in producendo opificio sunt participes, semen non est abjiciendum, neque injuria afficiendum, neque tanquam si cornibus semen mandes seminandum est. Hic ipse ergo Moyses cum ipsis quoque prohibet uxoribus congredi, si forte eas detineant purgationes menstruæ.
Non enim purgamento corporis genitale semen, et quod mox homo futurum est, polluere est æquum, nec sordido materiæ profluvio, et, quæ expurgantur, inquinamentis inundare ac obruere; semen autem generationis degenerat, ineptumque redditur, simatricis sulcis privetur. Neque vero ullum unquam induxit veterum Hebræorum cœuntem cum sua uxore prægnante. Sola enim voluptas, si quis ea etiam utatur in conjugio, est præter leges, et injusta, eta ratione aliena. Rursus autem Moyses abducit viros a prægnantibus, quousque pepererint.
Revera enim matrix sub vesica quidem collocata, super intestinum autem, quod rectum appellatur, posita, extendit collum inter humeros in vesica; et os colli, in quod venit semen, impletum occluditur, illa autem rursus inanis redditur, cum partu purgata fuerit: fructu autem deposito, deinde semen suscipit. Neque vero nobis turpe est ad auditorum utilitatem nominare partes, in quibus fit fetus conceptio, quæ quidem Deum fabricari non puduit. Matrix itaque sitiens filiorum procreationem, semen suscipit, probrosumque et vituperandum negat coitum, post sationem ore clauso omnino jam libidinem excludens.
Ejus autem appetitiones, quæ prius in amicis versabantur complexibus, intro conversæ, in procreatione sobolis occupatæ, operantur una cum Opifice. Nefas est ergo operantem jam naturam adhuc molestia afficere, superflue ad petulantem prorumpendo libidinem. Petulantia autem, quæ multa quidem habet nomina, et multas species, cure ad hanc veneream intemperantiam deflexerit, λαγνεία, id est “lascivia,” dicitur; quo nomine significatur libidinosa, publica, et incesta in coitum propensio: quæ cum aucta fuerit, magna simul morborum convenit multitudo, obsoniorum desiderium, vinolentia et amor in mulieres; luxus quoque, et simul universarum voluptatum studium; in quæ omnia tyrannidem obtinet cupidity.
His autem cognatæ innumerabiles augentur affectiones, ex quibus mores intemperantes ad summum provehuntur. Dicit autem Scriptura: “Parantur intemperantibus flagella, et supplicia humeris insipientium:” vires intemperantiæ, ejusque constantem tolerantiam, vocans “humeros insipientium.” Quocirca, “Amove a servis tuis spes inanes, et indecoras,” inquit, “cupiditates averte a me. Ventris appetitio et coitus ne me apprehendant.”
Source: The Instructor (New Advent)