Caput XIV.— 2 Cor. xi. 3, Et Eph. iv. 24, Exponit.
Jam vero vel invitum cogit Paulam generationem ex deceptione deducere, cure dicit: “Vereor autem, ne sicut serpens Evam decepit, corrupti sint sensus vestri a simplicitate, quæ est in Christo.” Seal certum est, Dominum quoque “venisse” ad ea, “quæ aberraverant.” Aberraverunt autem, non ab alto repetita origine in eam, quæ hic est, generationem (est enim generatio creatura Omnipotentis, qui nunquam ex melioribus ad deteriora deduxerit animam); sed ad eos, qui sensibus seu cogitationibus aberraverant, ad nos, inquam, venit Servator: qui quidem ex nostra in præceptis inobedientia corrupti sunt, dum nimis avide voluptatem persequeremur; cum utique protoplastus noster ternpus prævenisset, et ante debitum tempus matrimonii gratiam appetiisset et aberrasset: quoniam “quicunque aspicit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam” ut qui voluntatis tempus non exspectaverit.
Is ipse ergo erat Dominus, qui tunc quoque damnabat cupiditatem, quæ prævenit matrimonium. Cum ergo dicit Apostolus: “Induite novum hominem, qui secundum Deum creatur,” nobis dicit, qui ab Omnipotentis voluntate efficti sumus, sicut sumus efficti. “Veterem” autem dixit, non rescipiens ad generationem et regenerationem, sed ad vitam inobedientiæ et obedienti regeneraæ. “Pelliceas” autem “tunicas” existimat Cassianus esse corpora: in quo postea et eum, et qui idem cum eo sentiunt, aberrasse ostendemus, cure de ortu hominis, iis consequenter, quæ prius dicenda sunt, aggrediemur expositionem.
“Quoniam, inquit, qui a terrenis reguntur, et generant, et generantur: Nostra autem conversatio est in cœlo, ex quo etiam Salvatorem exspectamus.” Recte ergo nos hæ quoque dicta esse scimus, quoniam ut hospites et advencta essæ peregrinantes debemus vitam instituere; qui uxorem habent, ut non habentes; qui possident, ut non possidentes; qui liberos procreant, ut mortales gignentes, ut relicturi possessiones, ut etiam sine uxore victuri, si opus sit; non cum immodico actione, et animo excelso.
Source: The Stromata, or Miscellanies (New Advent)