Caput VI.— Secundum Genus Hæreticorum Aggreditur, Illorum Scilicet Qui Ex Impia de Deo Omnium Conditore Sententia, Continentiam Exercent.
Quomodo autem fuerit is qui petit et accipit, et is qui mutuatur, si nullus sit qui habeat etdet mutuo? Quid vero? Quando dicit Dominus: “Esurivi, et me pavistis; sitii, et potum mihi dedistis; hospes cram, et me collegistis; nudus, et me vestiistis;” deinde subjungit: “Quatenus fecistis uni horum minimorum, mihi fecistis.” Nunquid easdem quoque tulit leges in Veteri Testamento? “Qui dat mendico, fœneratur Deo.” Et: “Ne abstinueris a benefaciendo egeno,” inquit. Et rursus: “Eleemosynæ et fides ne te deficiant,” inquit.
“Paupertas” autem “virum humiliat, ditant autem manus virorum.” Subjungit autem: “Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, fit acceptus.” Et: “Pretium redemptionis anima, propriæ judicantur divitiæ.” Annon aperte indicat, quod sicut mundus componitur ex contrariis, nempe ex calido et frigido, humido et sicco, ita etiam ex iis qui dant, et ex iis qui accipiunt? Et rursus cum dixit: “Si vis perfectus esse, vende quæ habes, et da pauperibus,” refellit eum qui gloriabatur quod “omnia a juventute præcepta servaverat;” non enim impleverat illud: “Diliges proximum tuum sicut teipsum:” tunc autem cum a Domino perficeretur, docebatur communicare et impertiri per charitatem.
Honeste ergo non prohibuit esse divitem, sed esse divitem injuste et inexplebiliter. “Possessio (enim,) quæ cure iniquitate acceleratur, minor redditur.” “Sunt (enim,) qui seminantes multiplicant, et qui colligentes minus habent.” De quibus scripture est: “Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in sæculum sæculi.” Qui enim “seminal et plura colligit,” is est, qui per terrenam et temporalem communicationem ac distributionem, cœlestia acquirit et æterna. Est autem alius, qui nemini impertit, let incassum “thesauros in terra colligit, ubi ærugo et tinea destruunt.” De quo scriptum est: “Qui colligit mercedes, colligit in saccum perforatum.” Hujus “agrum” Dominus in Evangelio dicet “fuisse fertilem:” deinde cum vellet fructus reponere, et esset “majora horrea ædificaturus,” sibi dixisse per prosopopœiam: “Habes bona multa reposita tibi in multos annos, ede, bibe, lætare:” “Stulte ergo, inquit, hac nocte animam tuam ate repetunt; quæ ergo parasti, cujus erunt?”
Source: The Stromata, or Miscellanies (New Advent)